(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 145. De viro divite et viro litterato » p. 
/ 1093
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 145. De viro divite et viro litterato » p. 

Abstemius 145

De viro divite et viro litterato

VIr quidam diues sed illitteratus, uirum doctum, sed inopem deridebat quod ipse sua industria multas diuitias congregasset, quom ille qui tanta doctrina pollebat, maxima inopia premeretur. Cui ille « Nil mirum, quom tu opibus coaceruandis, ego uero doctrinæ comparandæ quæ longe diuitiis præstat, incubuerim. » Hinc inter diuitem et literatum orta contentio utrum doctrina an gaza præstantior esset, componi non poterat, quom uterque multos fautores haberet, sed plures diues. Tandem hoc pacto compertum est doctrinam gaza præstantiorem esse. Discordiis ciuilibus ambo solum mutare compulsi, quom nihil secum e suis fortunæ bonis ferre potuissent, in aliam urbem se contulerunt, ubi uir litteratus magna ad docendum mercede conductus in magno pretio et honore habebatur. Qui uero diues fuerat, panem ostiatim petere coactus inopia confessus est, se sua opinione deceptum. Fabula indicat fortunæ bona, quoniam huc et illuc transeunt, ab animi bonis quæ propria et perpetua sunt longe superari.