Abstemius 136
De serpente saxo oppresso
SErpens ingenti oppressus saxo, rogauit uirum illac iter habentem, ut a
se onus amoliretur, pollicitus ingentem se illi Thesaurum, si hoc faceret, daturum.
Quod quum uir mitis fecisset, non modo promissa non soluebat, sed hominem morte dignum
esse dicebat. Dum ita contenderent, accidit, ut simius illac transiret, qui iudex et
arbiter electus, « Non possum inquit inter uos tantas componere lites, nisi uidero
prius quo pacto serpens sub saxo stabat. » Quom ergo uir serpenti saxum imposuisset
inquit Simius « Ingratum animal sub saxo relinquendum censeo. »
Fabula indicat ingratos homines nullo dignos esse beneficio.