(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 132. De viro avaro moriente » p. 
/ 1093
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 132. De viro avaro moriente » p. 

Abstemius 132

De viro avaro moriente

VIr auarus moriens, quom tunc demum intelligeret nihil secum laturum, uertit se ad amicos et propinquos, quos præsentes cernebat dicens. « Discite a me, qui omne uitæ tempus struendis opibus incubui, ne nimium studeatis congregare diuitias. Ex tot enim terræ iugeribus, et tam pretiosis uestibus, quas tanto sudore paraui, quinque pedum fossam, et linteamen unum quo mortuus tegar possidebo. » Fabula indicat stultum et miserum esse tantam coaceruandis opibus operam impendere, quæ uelimus nolimus breui sunt relinquendæ.