(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 131. De ficedvla tvrdvm in fertiliorem locvm dvcente » p. 
/ 1093
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 131. De ficedvla tvrdvm in fertiliorem locvm dvcente » p. 

Abstemius 131

De ficedvla tvrdvm in fertiliorem locvm dvcente

FIcedula per locum quendam desertum iter faciens reperit Turdum labruscæ uuis et siluestrium arborum baccis uictitantem, apud quem hospitata hortata est eum ut relicto tam sterili et deserto loco secum pergeret. Se enim ducturam eum in regionem suauissimis uuis, ficis et omni pomorum amenitate refertam. Quom autem Turdus illius Consiliis obsecutus, in locum a ficedula prædictum peruenisset reperit cibos adhuc suauiores quam illa promiserat. Sed quom uideret nonnullas aues uisco implicitas alias laqueis captas, complures rætibus irretitas et mille insidias ac dolos auibus tensos, uale ficedulæ dicens antiquam in patriam rediit, ubi usque ad decrepitam ætatem absque ullo insidiantium metu uitam tranquille protraxit. Fabula indicat longe melius esse tenui et agresti uictu quiete uiuere, quam lautis et opiparis epulis inter uitæ discrimina.