Abstemius 130
De sacerdote qvi tvrdos pvero svo assandos dederat
SAcerdos gulæ deditus decem turdos pingues ueru infixos puero suo
assandos dederat, dicens oportere ab illo omnes ad unum edi, si in cinerem deiceret.
Quom paulopost rediisset (fuerat enim ad quædam negocia expedienda profectus) reperit
puerum eiulantem. Qui interrogatus cur fleret, respondit, quia non potuisset nisi
nouem comesse, quum in cinerem decidissent, rogareque ne alium tunc esse cogeretur
quoniam satis superque satis uenter sibi turgidus esset. Sacerdos irritatus quum pueri
amentia, tum quia se cœna priuatum conspiciebat, educto extra limen domus puero
ostendit ei tres uias dicens « Elige, quam uis, hic pernoctaturus non es. »
Fabula indicat amentes seruos domi non habendos.