Abstemius 129
De viro qvi vxori se ovvm peperisse dixerat
VIr quidam experiri uolens, an uxor commissa tegeret. « Vxor inquit
magnum portentum, et silentio dignum mihi hac nocte contigit, (cum illa enim cubans
hoc dicebat) quod enarrarem, si a te non efferri arbitrarer. Verum non audeo, quia
mulieres rimarum plenas, et hac illac perfluentes audio. » Cui uxor « Nondum me
pernosti mi uir, qui ex aliarum ingeniis me iudicas. Potius mortem mihi paterer
inferri, quam aliquid contra tuam uoluntatem efferrem », idque iureiurando cœpit
affirmare. Tunc Maritus quasi uerbis illius fidem haberet, « Peperi inquit hoc ouum
(dormitum enim proficiscens ouum secum attulerat). Sed caue si me ames, ne cui hoc
dicas. Tute enim nosti quanto dedecori mihi esset, si ex uiro gallina factus
dicerer. » Mulieri tarde admodum nox discedere uisa est. Vix ergo aurora rutilante
commatrem conueniens narrat maritum duo oua peperisse. Illa uero alteri mulieri
compatrem suum tria oua enixum esse. Quid multis moror ? Antequam sol occideret, per
totam urbem uulgatum est hunc hominem ad.XL. oua peperisse.
Fabula indicat quæ taceri uolumus nulli mulieri esse dicenda.