(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 127. De pastore gregem svvm adversvs Lvpvm hortante » p. 
/ 1093
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 127. De pastore gregem svvm adversvs Lvpvm hortante » p. 

Abstemius 127

De pastore gregem svvm adversvs Lvpvm hortante

PAstor, qui magnum caprarum ouiumque gregem habebat, uidens gregem suum cottidie Lupi escam fieri, ac minui, oues et capras congregans longa eas oratione hortatus est ne uellent lupum formidare, quom essent numero plures, et cornibus, quibus Lupus careret insuper armatæ, sed uellent unanimiter, et auxilio mutuo sese ab illius impetu et furore defendere promittens se quoque eis non defuturum. Illæ hac oratione animatæ promittunt, iurantque se nequaquam Lupo cessuras. Quum autem paulopost Lupus aduentare nunciaretur, tanto timore affectæ sunt, ut nullis pastoris uerbis possent a fuga cohiberi. Tunc pastor secum « Impossibile est inquit mutari posse naturam. » Fabula indicat homines natura ignauos ac meticulosos non solum conspectu sed etiam hostium fama terreri, nullaque ducis oratione ad uirtutem accendi.