Abstemius 121
De asino qvi porco invidebat
ASinus porco, qui sub eodem erat domino, plurimum inuidebat, quod omnis
laboris expers, uariis nutriretur cibis, in diesque pinguior fieret, ipse autem
plurimum laboris sustinens duris paleis aleretur. Vnde macilentus effectus uix ingredi
posset. Sed ubi uidit contubernalem suum ad lanienam trahi ut occisus hominum esset
cibus, aliquantulum recreatus « At at inquit, hinc illa in nutriendo porco hominum
diligentia. O, quam melius est Asinum esse quam porcum. »
Fabula indicat, iis, quos felices putamus, minime inuidendum, quum illa adumbrata
felicitas sæpe multis sit causa miseriis.