Abstemius 113
De pecvnia potivs ad malos qvam ad bonos accedente
PEcunia interrogata a uirtute cur potius ad malos quam ad bonos
accederet, « Quia boni inquit mentiri peierare usuram facere, et alios spoliare te
magistra non didicerunt. Hæ enim res ad sese me trahere solent. » Tunc uirtus « Malo
inquit discipuli mei in paupertate degant quam sese his uitiis contaminent. Vtrisque
enim cito moriendum est. Boni in terrarum orbe gloriam relinquentes sempiternam, ad
cælestia regna subuolabunt ; mali autem merita notati infamia relictis opibus suis ad
tartara ima descendent. »
Fabula monet diuitias turpiter non
congregandas, quæ amatoribus suis hic infamiam, post mortem autem sint daturæ
tormentum.