(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 110. De pavpere flente rvinam domvs vbi thesavrvm invenit » p. 
/ 1093
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 110. De pavpere flente rvinam domvs vbi thesavrvm invenit » p. 

Abstemius 110

De pavpere flente rvinam domvs vbi thesavrvm invenit

VIr quidam pauper nihil habebat præter domum ruinam minantem tibicinibusque suffultam quam ab agro rediens quom ruentem offendisset, nec haberet, unde eam reficeret, uehementer angebatur, magnoque eiulatu et clamore cuncta complebat. Inter lamentandum autem cernit urnulam æneam, quæ multos iam annos in pariete obstrusa latuerat, inter rudera et saxa iacentem, quam cum substulisset [sic], apertamque aureis plenam inuenisset, eiulatu et clamore compressis, uehementi gaudio affectus est. Fabula indicat sæpenumero id nobis utile esse, quod damnosum putabamus.