Abstemius 103
De viro deflente vxorem, qvi tamen ostendit statim aliam svperdvcere velle
VIr quidam pauper defunctæ uxoris mortem multis lachrymis et querellis
prosequebatur se miserum et infelicem uocitans, qui tam probæ mulieris esset consortio
destitutus, utque suum in uxorem testaretur amorem, dicebat in morem turturis compare
priuati, in perpetuo cælibatu uelle permanere. Inter lamentandum autem cernens quod
mulieres quæ ad curandum funus conuenerant, ueste nimium sumptuosa defunctam induere
uolebant. « Quid facitis inquit stultæ ? Quor [sic] tam pretiosam
uestem perdere uultis ? Quid alia uxor, quam ducturus sum, feret ? » Tunc omnes, qui
aderant, inter luctus et lachrymas uix risum poterant continere. Qui enim paulo ante
cælibem uitam agere uelle se dixerat, nunc de alia uxore cœperat cogitare.
Fabula indicat difficile esse animi ægritudinem uerborum simulatione
cælare [sic].