Abstemius 101
De divite petente a fortvna ne plvres sibi daret divitias
VIr quidam admodum diuitiarum et opum suarum pertesus mendico homini
centum aureos obtulerat, si ad fortunam suam accedens, quæ in remotis orbis partibus
morabatur, eam nomine suo regaret, ne plures diuitias sibi concederet. Pauper longi
itineris labore deterritus primo abnuit. Sed quom deinde consilii pœnitens se iturum
polliceretur, diues non plus quam nonaginta dare uelle se dixit. Pauper hanc paruam
tanti laboris mercedem ratus renuit primo sed quom paulo post nonaginta peteret, diues
uix ut octoginta daret, poterat adduci. Sed quom mendicus hunc quoque numerum
recusaret, postea uellet, semper diues ex numero oblato decem detrahebat, donec ad
denarium numerum peruenisset. Mendicus tandem qui centum recusarat aureos, inopia
urgente aureis decem acceptis ad fortunam se contulit multis eam rogans precibus, ne
in diuitem plures uellet conferre diuitias, quæ illi molestæ et graues admodum erant,
sed in se potius uellet esse benigna, qui a teneris annis in perpetua uixerat inopia.
Tunc fortuna « Constitui inquit diuiti illi, qui te misit etiam nolenti duplicare,
immo triplicare diuitias. Te autem in summa mendicitate perpetuo uiuere faciam. Decem
autem quos accepisti aureos, nunquam habuisses, nisi tunc arctissimus me oppressisset
somnus. »
Fabula indicat fortunam infelici homini semper
aduersam, fortunato autem etiam nolenti semper esse propitiam.