[Épître d’Abstemius à D. Angelus]
Laurentius Abstemius Magnifico ac strenuo uiro.D. Angelo Griphoni equiti aurato Sal. P. D.
Cogitanti mihi uir magnifice cui potissimum dono darem hunc apologorum libellum, quem ut alium a me superioribus annis editum, et illustri principi Octauiano dedicatum hecatomythium de numero Fabularum nuncupaui, tu non hoc modo, uerum etiam maiori dignus munere occurristi, non quia utroque parente clarissimo ortus sis (multi enim generosis orti parentibus et a maiorum uirtutibus degenerantes dedecori suis fuere), nec quia amplas diuitias et opes possides, (multi enim locupletissimi indocti incultique sunt, quos Diogenes ille Sinopæus oues aureo indutas uellere nuncupabat), sed quia ut multorum et Benentis nostri præcipue sermone accepi ita omni uirtutum genere fulges, ita litteras et litteratos amas, ut maiorum tuorum gloriam non modo æques, uerum etiam superes. Diuitiis uero non incumbis, ut draco ille peruigil, qui aurea mala seruabat, sed eas ad liberalitatem confers, et hoc famis tempore, ne homines inedia pereant, multorum succurris inopiæ. Cæteras uirtutes tuas laudo et admiror, hoc autem pietatis opus quibus laudibus efferre debeam, non inuenio. Sed tu non hoc facis, ut humanam gloriam consequaris. Non enim hic mercedem recepturus es. Non in eorum numero reponendus es, de quibus Vergilius,
Aut qui diuitiis soli incubuere repertisNec partem posuere suis, quæ maxima turba est.
Merito igitur te potissimum elegi, cui hanc meam inscriberem lucubratiunculam mei in te amoris et obseruantiæ testem. Tu uero pro tua humanitate hoc exiguum Abstemii tui munus læto animo et serena fronte suscipe, non rem, sed dantis animum, uoluntatemque considerans. Vale ex urbe Fanestri pridie kalendas Maii. MDV.