(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 100. De avaro saccvlvm nvmorvm alloquente » p. 
/ 1093
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 100. De avaro saccvlvm nvmorvm alloquente » p. 

Abstemius 100

De avaro saccvlvm nvmorvm alloquente

VIr quidam auarus, qui ingentem aureorum aceruum male partum relicturus moriebatur, interrogabat sacculum Numorum, quem morienti sibi iusserat afferri, quibus uoluptatem esset allaturus, cui sacculus « Hæredibus inquit tuis qui numos a te tanto sudore quæsitos in scortis et conuiuiis profundent, et dæmonibus, qui animam tuam æternis suppliciis mancipabunt. » Hæc indicat fabula (stultum esse in iis laborare, quæ aliis gaudium, nobis autem sint allatura tormentum.)