Abstemius 87
De lepore calliditatem, et vvlpe celeritatem a Iove petentibvs
LEpus et Vulpes a Ioue petebant, hæc ut ca[l]liditati suæ pedum
celeritatem, ille ut uelocitati suæ calliditatem adiungeret, quibus Iuppiter ita
respondit. « Ab origine mundi e sinu nostro liberalissimo singulis animantibus sua▶
munera sumus elargiti. Vni autem omnia dedisse aliorum fuisset iniuria. »
Hæc innuit fabula deum singulis ◀sua▶ munera ita esse æquali lance
largitum, ut quisque esse debeat ◀sua sorte contentus.