Abstemius 22
De legato avaro tvbicines decipiente
QVidam auarus pro patria legatus in aliam urbem profectus erat, cui
tubicines presto affuerunt, ut illius aures tubarum clangore, loculos autem▶ suos
pecunia implerent. Quibus ille renunciari iubet, non esse nunc locum cantibus, se in
summo luctu et mœrore constitutum, matrem enim suam obiisse. Tubicines ◀autem spe
frustrati et mœsti abeunt. Amicus quidam legati audiens luctum ad eum uisendum
consolandumque accedit interrogatque quamdiu mater eius obiisset. « Quadraginta iam
anni sunt » inquit. Tunc amicus intellecta legati stropha in risum effusus est.
Hæc fabula ad auaros facit, qui omni arte student conseruare
pecuniam.