Abstemius 193
De porco læto morte inimici
POrci duo erant cuidam subulco tam inmortale inter se odium, et
perpetuas inimicicias habentes, ut cotidie sese dentibus lacerarent. Quum autem▶
dominus unum ex eis occideret alter incredibili afficiebatur læticia, uidens inimico
suo iam iam esse moriendum. Paucis ◀autem post diebus, quum ipse quoque ad necem
traheretur, sese afflictabat dicens. « Heu me infelicem, cur inimici mei cæde lætatus
sum quem tam cito eram eodem exitu secuturus. »
Fabula indicat
neminem debere ne inimici quidem morte lætari, quum exploratum sit cunctis esse
moriendum.