(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — [Nicolas Abstemius 1]. Nicolai Abstemii Laurentii filii apologvs de piro vrbana et silvestri » p. 
/ 33
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — [Nicolas Abstemius 1]. Nicolai Abstemii Laurentii filii apologvs de piro vrbana et silvestri » p. 

[Nicolas Abstemius 1]

Nicolai Abstemii Laurentii filii apologvs de piro vrbana et silvestri

ROscida poma gerens fœcundo creuerat horto
Agricolæ duri uariis pirus insita ramis
Vmbrabatque suos alieno tegmine truncos.
Hanc iuxta agrestis tales non edere fœtus
Sueta, nec hesternis opibus fœcunda uirebat,
Poma per incultos spargens siluestria rhamnos.
Quam uicina soror dictis carpebat amaris,
Quod non grata homini ferret, nec commoda brutis
Poma, sed austeros cunctis præbentia succos.
Cui pirus agrestis turbato hæc reddidit ore ;
Si mihi adoptasset generosa ex arbore ramos
Agricolæ quoque cura mei, quibus insita quondam
Tu paris ambrosiæ succo certantia poma,
Siluestrem posuissem animum, nec dona tulissem
Inferiora tuis, nec mensæ ingrata secundæ.
Artibus ingenuis teneros ni inseueris annos
Non erit unde rudi manent de pectore fructus.

 

Finis.

Impressvm Fani per Hieronymvm Soncinvm anno christianæ salvtis.M.D.V. die.VII. Maii.