(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 196. De milite timente inclvdi in oppido obsidendo ob avxilia a longe ventvra » p. 
/ 69
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 196. De milite timente inclvdi in oppido obsidendo ob avxilia a longe ventvra » p. 

Abstemius 196

De milite timente inclvdi in oppido obsidendo ob avxilia a longe ventvra

MIles quidam prudens inuitatus a commilitonibus suis ut cuidam Italiæ oppido, quod ad regem Gallorum defecerat una cum eis uellet esse præsidio, « Si proprius inquit loci dominus oppidum obsidebit, quis nobis suppeditabit auxilium ? » Tunc illi « Rex inquiunt Gallorum. » Miles tumulum quendam conscendens « O rex Gallorum » ter alta uoce clamauit. Quom autem nullum sibi redderetur responsum conuersus ad inuitantes. « Nolo inquit illuc accedere, ubi qui mihi suppetias daturus est, auxilium implorantem non audiat. » Cæteri, qui illuc accesserunt, a proprio oppidi domino obsessi, expugnato oppido capti et iugulati sunt. Fabula indicat stultos et amentes esse, qui sese periculis imprudenter obiiciunt.