Abstemius 196
De milite timente inclvdi in oppido obsidendo ob avxilia a longe ventvra
MIles quidam prudens inuitatus a commilitonibus suis ut cuidam Italiæ
oppido, quod ad regem Gallorum defecerat una cum eis uellet esse præsidio, « Si
proprius inquit▶ loci dominus oppidum obsidebit, quis nobis suppeditabit auxilium ? »
Tunc illi « Rex inquiunt Gallorum. » Miles tumulum quendam conscendens « O rex
Gallorum » ter alta uoce clamauit. Quom autem nullum sibi redderetur responsum
conuersus ad inuitantes. « Nolo ◀inquit illuc accedere, ubi qui mihi suppetias daturus
est, auxilium implorantem non audiat. » Cæteri, qui illuc accesserunt, a proprio
oppidi domino obsessi, expugnato oppido capti et iugulati sunt.
Fabula indicat stultos et amentes esse, qui sese periculis
imprudenter obiiciunt.