(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 191. De lvpo esvriente qvi in cadaver bovis inciderat » p. 
/ 69
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 191. De lvpo esvriente qvi in cadaver bovis inciderat » p. 

Abstemius 191

De lvpo esvriente qvi in cadaver bovis inciderat

LVpus senio confectus, quom amplius uenari non posset magna cruciabatur fame, nec aliquem cognatum aut amicum qui eum cibo iuuaret poterat inuenire. Dum ergo mœstus ingentem peragraret siluam, in bouis cadauer incidit, quod uix cœperat laniare, quum non solum cæteri lupi, uerum etiam uultures, corui et cornices illuc se contulerant, lupum orantes ut se in amiciciam et in partem prædæ admitterent. Tunc secum lupus. « Quem paulo ante fratres et filii negligebant, ecce aliegenæ animantes nunc honore prosequuntur et amicum expetunt. Non mihi sed boui hunc exhibent honorem. » Fabula indicat pauperem cunctis odiosum esse diuitibus uero ab omnibus honorem exhiberi.