Abstemius 191
De lvpo esvriente qvi in cadaver bovis inciderat
LVpus senio confectus, quom amplius uenari non posset magna cruciabatur
fame, nec aliquem cognatum aut amicum qui eum cibo iuuaret poterat inuenire. Dum ergo
mœstus ingentem peragraret siluam, in bouis cadauer incidit, quod uix cœperat laniare,
quum non solum cæteri lupi, uerum etiam uultures, corui et cornices illuc se
contulerant, lupum orantes ut se in amiciciam et in partem prædæ admitterent. Tunc
secum lupus. « Quem paulo ante fratres et filii negligebant, ecce aliegenæ animantes
nunc honore prosequuntur et amicum expetunt. Non mihi sed boui hunc exhibent
honorem. »
Fabula indicat pauperem cunctis odiosum esse
diuitibus uero ab omnibus honorem exhiberi.