Abstemius 188
De viro vxorem non cognoscente vt felix evaderet
VIr fatuus uxorem ducturus audiuit a uicino suo illum futurum in
pecoribus fortunatum qui uxorem post nuptias primis tribus diebus non tangeret. Vt
igitur hanc felicitatem consequeretur (erat enim pastor ouium) nocte prima uxorem non
attigit, nihiloque magis, quæ eam consecuta est. Virgo libidine incensa quum▶ se huc et
illuc in lecto uolutaret, neque ullis blanditiis uirum ad opus maritale posset
impellere, tercia nocte maritum nil tale suspicantem, et propterea alto oppressum
somno securi aggressa duobus ictibus percussit. Quum autem interrogaretur, quid eam ad
tantum facinus impulisset, « Infelicitas mea » inquit, existimans magnam mulierum esse
infelicitatem uiros stertere ◀quum fodere debeant.
Fabula
indicat uxores non sinendas uirgines permanere.