Abstemius 181
De malo arbore ingentia poma procreante
MAlus arbor oleam irridebat, quod exiguas procreasset baccas, quum▶ ipsa
ingentia et quæ uix sui rami ferrent, mala produxisset. Sed uehementi exorto uento
◀quum▶ pomorum honere, tum ui turbinis, et poma fere cuncta ceciderunt et rami confracti
sunt, olea autem illæsa permansit. Tunc secum malus « Quanto inquit melius mihi
fuisset minores fætus edidisse. »
Fabula indicat nos debere
modicis rebus esse contentos, ◀quum amplæ opes, et nimiæ diuitiæ sine ingenti periculo
nequeant possideri.