Abstemius 179
De avaro poma marcescentia comedente
VIr auarus plurima pulcherrimaque poma collegerat, qualia in hortis
Alcinoi et Hesperidum fuisse pœtæ fabulantur, quæ▶ ita parcebat, ut nisi corrumpi
inciperent, esse non auderet. Huius filius oppido liberalis sodales suos ad pomaria
sæpe ducebat dicens. « Accipite ex his ◀quæ▶ uultis omnia præter marcescentia. Illa enim
pater meus in secunda mensa semper sibi iubet afferri. » Huic præcepto illi libenter
obtemperabant.
Fabula indicat homine auaro nihil esse
miserius, qui aliis custodit ◀quæ ei deus fruenda concessit.