Abstemius 179
De avaro poma marcescentia comedente
VIr auarus plurima pulcherrimaque poma collegerat, qualia in hortis
Alcinoi et Hesperidum fuisse pœtæ fabulantur, quæ ita parcebat, ut nisi corrumpi
inciperent, esse▶ non auderet. Huius filius oppido liberalis sodales suos ad pomaria
sæpe ducebat dicens. « Accipite ex his quæ uultis omnia præter marcescentia. Illa enim
pater meus in secunda mensa semper sibi iubet afferri. » Huic præcepto illi libenter
obtemperabant.
Fabula indicat homine auaro nihil ◀esse
miserius, qui aliis custodit quæ ei deus fruenda concessit.