Abstemius 173
De bove cornva a Deo petente
BOs ægre ferebat uires inermes sibi a natura datas quoniam armis carebat
quæ uiribus potiora putabat. Rogauit ergo Iouem, ut sibi cornua concedere dignaretur.
Quod quum▶ impetrasset, statim uoti sui eum cœpit pœnitere. Nam ◀quum inermis liber
esset, a nemineque capi posset, natis cornibus laqueo comprehensus ad arandum
ducebatur, et inmensos labores subire cogebatur.
Fabula
indicat nihil a deo petendum nisi quod ille nobis profuturum intelligit.