Abstemius 164
De capra prohibita a cane hortvm intrare
CApra esuriens hortum quendam, ubi uirentia uiderat olera, intrare
cupiebat. Sed canis molossus, quem olitor custodem apposuerat non permittebat,
minitans, ei mortem si pedem intro ferre tentaret. Cui capra. « Quid inquit me esse
prohibes, quæ tibi nulli sunt usui ? » « Nulla respondit canis ratione hoc facio, sed
quia ita mihi insitum est a natura. »
Fabula exprimit naturam
auarorum, qui multis rebus abundant, quibus neque ipsi fruuntur neque alios frui
patiuntur.