(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 164. De capra prohibita a cane hortvm intrare » p. 
/ 63
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 164. De capra prohibita a cane hortvm intrare » p. 

Abstemius 164

De capra prohibita a cane hortvm intrare

CApra esuriens hortum quendam, ubi uirentia uiderat olera, intrare cupiebat. Sed canis molossus, quem olitor custodem apposuerat non permittebat, minitans, ei mortem si pedem intro ferre tentaret. Cui capra. « Quid inquit me esse prohibes, quæ tibi nulli sunt usui ? » « Nulla respondit canis ratione hoc facio, sed quia ita mihi insitum est a natura. » Fabula exprimit naturam auarorum, qui multis rebus abundant, quibus neque ipsi fruuntur neque alios frui patiuntur.