(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 156. De pica cvcvlvm pro accipitre fvgiente » p. 
/ 134
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 156. De pica cvcvlvm pro accipitre fvgiente » p. 

Abstemius 156

De pica cvcvlvm pro accipitre fvgiente

PIca inter arborum frondes delitescentem cuculum conspicata, accipitrem esse suspicata est. Quare concite fugiebat. Quod nonnullæ aliæ aues, quæ prope aderant, intuitæ, picam irridebant quod pro accipitre Cuculum fugeret quibus illa « Malo inquit a uobis irrideri quam ab amicis fleri. » Fabula indicat melius esse inimicis ridendi, quam amicis flendi præbere materiam.