Abstemius 156
De pica cvcvlvm pro accipitre fvgiente
PIca inter arborum frondes delitescentem cuculum conspicata, accipitrem
esse▶ suspicata est. Quare concite fugiebat. Quod nonnullæ aliæ aues, quæ prope
aderant, intuitæ, picam irridebant quod pro accipitre Cuculum fugeret quibus illa
« Malo inquit a uobis irrideri quam ab amicis fleri. »
Fabula
indicat melius ◀esse inimicis ridendi, quam amicis flendi præbere materiam.