Abstemius 156
De pica cvcvlvm pro accipitre fvgiente
PIca inter arborum frondes delitescentem cuculum conspicata, accipitrem
esse suspicata est. Quare concite fugiebat. Quod nonnullæ aliæ aues, quæ prope
aderant, intuitæ, picam irridebant quod pro accipitre Cuculum fugeret quibus illa
« Malo inquit a uobis irrideri quam ab amicis fleri. »
Fabula
indicat melius esse inimicis ridendi, quam amicis flendi præbere materiam.