Abstemius 154
De asino qvi obiens vinvm effvdit
VIr quidam pauper cui præter uini dolium et asinum nihil erat filiam
unicam cuidam spoponderat adulescenti paulum nescio quid pollicitus dotis, quam ex
uini et asini pretio (constituerat enim hæc uenundare) contrahere posse arbitrabatur.
Sed sequenti, qua sponsalia facta sunt nocte asinus obiit, et inter moriendum fracto
calcibus dolio uinum effudit.
Fabula indicat nullam in rebus
caducis spem habendam.