(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 154. De asino qvi obiens vinvm effvdit » p. 
/ 204
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 154. De asino qvi obiens vinvm effvdit » p. 

Abstemius 154

De asino qvi obiens vinvm effvdit

VIr quidam pauper cui præter uini dolium et asinum nihil erat filiam unicam cuidam spoponderat adulescenti paulum nescio quid pollicitus dotis, quam ex uini et asini pretio (constituerat enim hæc uenundare) contrahere posse arbitrabatur. Sed sequenti, qua sponsalia facta sunt nocte asinus obiit, et inter moriendum fracto calcibus dolio uinum effudit. Fabula indicat nullam in rebus caducis spem habendam.