(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 153. De lvpo gregem aggresso qvom ibi dvo canes essent inter se pvgnantes » p. 
/ 71
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 153. De lvpo gregem aggresso qvom ibi dvo canes essent inter se pvgnantes » p. 

Abstemius 153

De lvpo gregem aggresso qvom ibi dvo canes essent inter se pvgnantes

LVpus ex alta specula contemplatus canes geminos gregis ouium custodes inter se pugnantes, et sese mutuis morsibus dilacerantes, spem concepit posse tuto oues inuadere. Magno igitur impetu in oues delatus, quum unam opido pinguem rapuisset, concite fugiebat. Canes id conspicati omissa domestica pugna lupum fugientem assecuti tantis illum affecere uulneribus, ut uix posset euadere. Cum autem mox ab alio lupo interrogaretur cur solus gregem esset adortus, ubi tam ualidi erant propugnatores, « Domestica inquit pugna deceptus sum. » Fabula indicat, quod in[i]micitiæ externorum discordes propinquorum animos reconciliare solent.