(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 148. De leone irato contra cervvm lætvm morte leænæ » p. 
/ 123
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 148. De leone irato contra cervvm lætvm morte leænæ » p. 

Abstemius 148

De leone irato contra cervvm lætvm morte leænæ

LEo omnes quadrupedes ad defunctæ uxoris exequias honestandas inuitarat. Cunctis igitur aliis mortem reginæ ineffabili dolore prosequentibus, solus ceruus, cui illa filios eripuerat, expers doloris nullas lachrymas emittebat. Quod leo percipiens accersitum ad se ceruum, ut illum perimeret, interrogat, cur non cum aliis reginæ mortem fleat. Cui ille « Fecissem inquit nisi me hoc facere prohibuisset. Aduenienti enim mihi felix eius anima ad Elisias sedes proficiscens apparuit dicens eius discessum non lugendum quom ad amena uireta Fortunatorum nemorum, sedesque beatas proficisceretur. » Hæc leo audiens lætatus est, ceruoque ueniam dedit. Fabula indicat uiri prudentis officium esse interdum fingere, et sese a potentium furore honesta excusatione tutari.