Abstemius 148
De leone irato contra cervvm lætvm morte leænæ
LEo omnes quadrupedes ad defunctæ uxoris exequias honestandas inuitarat.
Cunctis igitur aliis mortem reginæ ineffabili dolore prosequentibus, solus ceruus, cui
illa filios eripuerat, expers doloris nullas lachrymas emittebat. Quod leo percipiens
accersitum ad se ceruum, ut illum perimeret, interrogat, cur non cum aliis reginæ
mortem fleat. Cui ille « Fecissem inquit nisi me hoc facere prohibuisset. Aduenienti
enim mihi felix eius anima ad Elisias sedes proficiscens apparuit dicens eius
discessum non lugendum quom ad amena uireta Fortunatorum nemorum, sedesque beatas
proficisceretur. » Hæc leo audiens lætatus est, ceruoque ueniam dedit.
Fabula indicat uiri prudentis officium esse interdum fingere, et sese
a potentium furore honesta excusatione tutari.