Abstemius 142
De lvpo oves invadere volente sed impedito
LVpus et leo contracta inter se amicicia uictum quæritabant, quum Lupus
audito ouium balatu « Confide inquit amice. Cibus iam aderit. » Secutus ergo ouium
uocem quom ad ouile peruenisset, reperit illud optime munitum, et canes prope
dormientes. Reuersus igitur ad Leonem « Non placet inquit mihi, quod in præsentia
edamus oues. Macilentæ admodum enim sunt. Sinamus eas pinguescere, redituri, quom
fuerint pingues effectæ. »
Fabula eos arguit, qui impediti ne
quid faciant se noluisse argumentantur.