(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 142. De lvpo oves invadere volente sed impedito » p. 
/ 134
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 142. De lvpo oves invadere volente sed impedito » p. 

Abstemius 142

De lvpo oves invadere volente sed impedito

LVpus et leo contracta inter se amicicia uictum quæritabant, quum Lupus audito ouium balatu « Confide inquit amice. Cibus iam aderit. » Secutus ergo ouium uocem quom ad ouile peruenisset, reperit illud optime munitum, et canes prope dormientes. Reuersus igitur ad Leonem « Non placet inquit mihi, quod in præsentia edamus oues. Macilentæ admodum enim sunt. Sinamus eas pinguescere, redituri, quom fuerint pingues effectæ. » Fabula eos arguit, qui impediti ne quid faciant se noluisse argumentantur.