Abstemius 136
De serpente saxo oppresso
SErpens ingenti oppressus saxo, rogauit uirum illac iter habentem, ut a
se onus amoliretur, pollicitus ingentem se illi Thesaurum, si hoc faceret, daturum.
Quod quum uir mitis fecisset, non modo promissa non soluebat, sed hominem morte dignum
esse▶ dicebat. Dum ita contenderent, accidit, ut simius illac transiret, qui iudex et
arbiter electus, « Non possum inquit inter uos tantas componere lites, nisi uidero
prius quo pacto serpens sub saxo stabat. » Quom ergo uir serpenti saxum imposuisset
inquit Simius « Ingratum animal sub saxo relinquendum censeo. »
Fabula indicat ingratos homines nullo dignos ◀esse beneficio.