Abstemius 133
De grammatico docente asinvm
GRammaticus quidam gloriabatur adeo in arte sua se excellentem esse ut
si digna daretur merces, non modo pueros, uerum etiam asinos docere profiteretur.
Princeps audiens hominis temeritatem interrogat eum, an si quinquaginta ei daret
aureos, intra decennium docere asinum confideret. Respondit uir imprudens non recusare
se ab eo interimi, si hoc▶ spatio temporis Asinus ille legere et scribere nesciret.
Amici ◀hoc▶ audientes admirabantur, increpabantque hominem, qui non modo rem arduam
atque difficilem, uerum etiam impossibilem facere promisisset, timebantque ne exacto
◀hoc▶ tempore a principe occideretur, quibus ille respondebat. « Ante quam ◀hoc tempus
elabatur, aut Asinus morietur, aut princeps, aut ego. »
Fabula
indicat in periculo constitutis moram sæpe auxilio esse solere.