(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 133. De grammatico docente asinvm » p. 722
/ 115
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 133. De grammatico docente asinvm » p. 722

Abstemius 133

De grammatico docente asinvm

GRammaticus quidam gloriabatur adeo in arte sua se excellentem esse ut si digna daretur merces, non modo pueros, uerum etiam asinos docere profiteretur. Princeps audiens hominis temeritatem interrogat eum, an si quinquaginta ei daret aureos, intra decennium docere asinum confideret. Respondit uir imprudens non recusare se ab eo interimi, si hoc spatio temporis Asinus ille legere et scribere nesciret. Amici hoc audientes admirabantur, increpabantque hominem, qui non modo rem arduam atque difficilem, uerum etiam impossibilem facere promisisset, timebantque ne exacto hoc tempore a principe occideretur, quibus ille respondebat. « Ante quam hoc tempus elabatur, aut Asinus morietur, aut princeps, aut ego. » Fabula indicat in periculo constitutis moram sæpe auxilio esse solere.