Abstemius 122
De mvliere ob tvrdos verberata
VIr quidam iracundus emens merulas dederat uxori coquendas dicens
« Coque hos turdos », cui uxor « Merulæ sunt non turdi. » Quom autem maritus
contenderet esse▶ turdos, nec uxorem posset inducere, ut turdos ◀esse▶ assentiretur,
plurimis eam uerberibus affecit. Exacto autem anno, quom dies certaminis illuxisset,
mulier uerberum memor « Hæc est inquit illa dies qua me superiori anno ob illas
maledictas merulas tam male tractasti. » « Adhuc inquit uir negare audes illos fuisse
turdos ? » Et quom rursus mulier uiro non cederet, iterum uapulauit, sicque quotannis
eadem die redeunte uapulabat.
Fabula indicat stultum ◀esse
aduersus potentiores se ob minimam rem uelle contendere.