(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 118. De viro de morte patris piscicvlos sciscitante » p. 
/ 33
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 118. De viro de morte patris piscicvlos sciscitante » p. 

Abstemius 118

De viro de morte patris piscicvlos sciscitante

VIr quidam doctus ad conuiuium cuiusdam principis accitus et in ultimo loco discumbere iussus quum cæteris conuiuis magni pisces sibi autem minutuli apponerentur, nullum edebat. Sed singulos ori primum deinde auribus admouens tanquam aliquid ab eis scitaturus in patinis integros et illæsos reponebat. Interrogatus a magistro conuiuii cur hoc faceret, « Meus inquit pater ante hoc biennium his in regionibus naufragio periit, nec quid de eius cadauere factum sit, postea scire potui. Scitabar ergo ab his pisciculis, an aliquid de eo scirent. Verum hi eo tempore nondum se natos fuisse respondent. Qua re maiores interrogandi essent. » Princeps audito tam lepido dicto ipsi quoque maiores iussit exhiberi, semperque eum postea inter præcipuos conuiuas habuit. Fabula indicat apud litterarum inopes doctis uiris non tam doctrinam, quam facetias et urbana dicta prodesse.