(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 108. De testvdine ab aqvila in altvm svblata » p. 230490
/ 88
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 108. De testvdine ab aqvila in altvm svblata » p. 230490

Abstemius 108

De testvdine ab aqvila in altvm svblata

TEstudo ægre ferens se in locis humidis et conuallibus assidue commorari Aquilam rogauit, quam audierat ita alte uolare, ut maximos terrarum tractus posset longe et late despicere, ut se in altum tolleret, unde ipsa quoque montes et ualles, campos et æquor eodem temporis momento posset intueri. Quod quum Aquila prompte fecisset, eam ex alto demisit, unde cadens humi illisa et confracta est. Fabula monet, ne quis se altius extollere uelit, quam eius conditio, aut natura patiatur.