(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 105. De episcopo qvi sacerdoti ignoverat nvmos armatos afferenti » p. 
/ 55
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 105. De episcopo qvi sacerdoti ignoverat nvmos armatos afferenti » p. 

Abstemius 105

De episcopo qvi sacerdoti ignoverat nvmos armatos afferenti

EPiscopus quidam pecuniæ quam salutis animæ cupidior, sacerdotem quendam, qui grauissimum quoddam scelus perpetrarat, condemnare decreuerat. At ille cui præsulis sui erat auaricia nota, lancem aureis plenam, quibus imago regis armati erat impressa, episcopo dono dedit. Tunc Antistes « Constitueram inquit te omnino perdere. Sed quis posset tot armatis obsistere ? Inuitus te cogor absoluere. » Fabula indicat nullum scelus esse tam deforme, quod uir auarus pecuniæ magnitudine non condonet.