Abstemius 90
De adolescente ex coitv infirmo et lvpo
ADolescens quidam uxorem duxerat, et ipsam quoque adolescentulam
formosam admodum et libidinosam, cuius effrenæ libidini dum satisfacere cupit, ita
lumbos exhausit, ut paucis diebus macilentus fieret, et mortuo magis quam uiuo similis
uideretur. Non ingredi, non stare, non aliquod opus facere poterat. Vt senex quidam
apricatione gaudebat. Dum ergo in aprico stans loco calore solis sese calfaceret,
accidit, ut Venatores, qui lupum fuerant insectati, illac iter haberent, quos quum
adolescens interrogaret, cur lupum non ceperant, « Ob incredibilem inquiunt illius
uelocitatem illum assequi non potuimus. » Tunc ait adolescens. « Vxorem profecto hic
lupus habere non debet. Si enim uxori iunctus esset, nunquam tanta pedum pernicitate
polleret. »
Hæc indicat fabula (neminem esse adeo robustum et
fortem, quem nimius ueneris usus non infirmum et debilem reddat.)