Abstemius 86
De vvlpe carnem leporis cani lavdante
VVlpes quom fugaretur a cane, et iam iam esset capienda, nec ullam aliam
euadendi uiam inuenire se posse cognosceret. « Quid me inquit o canis perdere cupis,
cuius caro tibi usui esse non potest ? Cape potius leporem illum (non procul enim
lepus aberat), cuius carnem suauissimam mortales esse commemorant. » Canis igitur
motus consilio Vulpis omissa Vulpe leporem insecutus est, quem tamen ob incredibilem
eius uelocitatem capere non potuit. Paucis post diebus Lepus conueniens Vulpem
uehementer eam accusabat (uerba enim eius audiuerat) quod se Cani demonstrasset. Cui
Vulpes. « Quid me accusas Lepus, quæ te tantopere laudaui ? Quid diceres, si te
uituperassem ? »
Hæc indicat fabula (multos mortales sub
laudationis specie aliis perniciem machinari.)