Abstemius 86
De vvlpe carnem leporis cani lavdante
VVlpes quom fugaretur a cane, et iam iam esset capienda, nec ullam aliam
euadendi uiam inuenire se posse cognosceret. « Quid me inquit o canis perdere cupis,
cuius caro tibi usui esse non potest ? Cape potius leporem illum (non procul enim▶
lepus aberat), cuius carnem suauissimam mortales esse commemorant. » Canis igitur
motus consilio Vulpis omissa Vulpe leporem insecutus est, quem tamen ob incredibilem
eius uelocitatem capere non potuit. Paucis post diebus Lepus conueniens Vulpem
uehementer eam accusabat (uerba ◀enim eius audiuerat) quod se Cani demonstrasset. Cui
Vulpes. « Quid me accusas Lepus, quæ te tantopere laudaui ? Quid diceres, si te
uituperassem ? »
Hæc indicat fabula (multos mortales sub
laudationis specie aliis perniciem machinari.)