(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 85. De viro amicos experiri volente » p. 
/ 1093
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 85. De viro amicos experiri volente » p. 

Abstemius 85

De viro amicos experiri volente

VIr quidam diues admodum et liberalis magnam habebat amicorum copiam, quos ad cœnam sæpissime inuitabat, ad quam libentissime accedebant. Volens autem experiri, an in laboribus et periculis sibi fideles essent, omnes pariter conuocauit dicens obortos sibi inimicos, ad quos perdendos ire statuerat ; quare correptis armis secum irent, ut illatas sibi ulciscerentur iniurias. Tunc omnes præter duos sese excusare cœperunt. Cæteris igitur repudiatis illos tantum duos in amicorum numero habuit, quos deinde singulari amore prosecutus est. Hæc indicat fabula (aduersam fortunam amicitiæ experimentum esse quam optimum.)